> Accueil

Essai
  • Imprimer le contenu Aggrandir la taille du texte Réduire la taille du texte

Texte

Nihil est enim virtute amabilius, nihil quod magis adliciat ad
diligendum, quippe cum propter virtutem et probitatem etiam eos, quos
numquam vidimus, quodam modo diligamus. Quis est qui C. Fabrici, M’.
Curi non cum caritate aliqua benevola memoriam usurpet, quos numquam
viderit ? quis autem est, qui Tarquinium Superbum, qui Sp. Cassium, Sp.
Maelium non oderit ? Cum duobus ducibus de imperio in Italia est
decertatum, Pyrrho et Hannibale ; ab altero propter probitatem eius non
nimis alienos animos habemus, alterum propter crudelitatem semper haec
civitas oderit.

gggg

copyright © Commune d'AUZET. tous droits réservés | mentions légales | dernière mise à jour le mardi 4 août 2020 > |Suivre la vie du site RSS 2.0